Bach, Johann Sebastian (1685–1750)
Zurück zur Gesamtansicht

Messe h-Moll (h-Moll-Messe)

Ordinarium Missae. Satz II/1 und 8 verarbeiten Teile der liturgischen Melodie des Credo (Vopelius 1682) und Satz IV/4 (wie BWV 29) diejenige des Benedicamus Dominicale (Schlussversikel der Leipziger Messliturgie)

Kyrie


1. CHOR

Kyrie eleison.


2. ARIA (S I, S 2)

Christe eleison.


3. CHOR

Kyrie eleison.



Gloria


4a. CHOR

Gloria in excelsis Deo.


4b. CHOR

Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.


5. ARIA (S II)

Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te.


6. CHOR

Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.


7. ARIA (S I, T)

Domine Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens, Domine Fili unigenite, Jesu Christe altissime, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.


8. CHOR

Qui tollis peccata mundi, miserere nobis, qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.


9. ARIA (A)

Qui sedes ad dextram Patris, miserere nobis.


10. ARIA (B)

Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus Jesu Christe.


11. CHOR

Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.



Symbolum Nicenum


12. CHOR

Credo in unum Deum.


13. CHOR

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.


14. ARIA (S I, A)

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum con-substantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.


15. CHOR

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est.


16. CHOR

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.


17. CHOR

Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.


18. ARIA (B)

Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.


19. CHOR

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.


20. CHOR

Et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi seculi, amen.



Sanctus


21. CHOR

Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria eius.



Osanna, Benedictus, Agnus Dei, Dona nobis pacem


22. CHOR

Osanna in excelsis.


23a. ARIA (T)

Benedictus qui venit in nomine Domini.


23b. CHOR

Osanna in excelsis.


24. ARIA (A)

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.


25. CHOR

Dona nobis pacem.